Ov. ars 1,89-134
[sed tu praecipue curvis venare theatris:
haec loca sunt voto fertiliora tuo.
illic invenies quod ames, quod ludere possis,
quodque semel tangas, quodque tenere velis.
ut redit itque frequens longum formica per agmen,
granifero solitum cum vehit ore cibum,
aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
pascua per flores et thyma summa volant,
sic ruit ad celebres cultissima femina ludos;
copia iudicium saepe morata meum est.
spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
ille locus casti damna pudoris habet.]
primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
simpliciter positae scaena sine arte fuit;
in gradibus sedit populus de caespite factis,
qualibet hirsutas fronde tegente comas,
respiciunt oculisque notant sibi quisque puellam,
quam velit, et tacito pectore multa movent.
dumque rudem praebente modum tibicine Tusco
ludius aequatam ter pede pulsat humum,
in medio plausu (plausus tunc arte carebant)
rex populo praedae signa repente dedit.
protinus exiliunt animum clamore fatentes
virginibus cupidas iniciuntque manus.
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae
utque fugit visos agna novella lupos,
sic illae timuere viros sine lege ruentes;
constitit in nulla, qui fuit ante, color.
nam timor unus erat, facies non una timoris:
pars laniat crines, pars sine mente sedet;
altera maesta silet, frustra vocat altera matrem;
haec queritur, stupet haec; haec manet, ilia fugit.
ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
et potuit multas ipse decere timor.
si qua repugnarat nimium comitemque negarat,
sublatam cupido vir tulit ipse sinu
atque ita »quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
quod matri pater est, hoc tibi« dixit »ero.«
[Romule, militibus scisti dare commoda solus:
haec mihi si dederis commoda, miles ero.
scilicet ex illo sollemni more theatra
nunc quoque formosis insidiosa manent.]